Quae fuerit ratioet coniunctiomantuanaecivitatis cumPretiosissimoSanguine Iesu ChristiDe Sancti Longini Vita Et MorteChristi Cruoris Reliquiae Quibus Modis Inventae SintQuibus De Causis Sancti Andreae Basilica Sit AedificataColophon"Quanta audivimus et cognovimus ea, et patres nostri narraverunt nobis, Non occultabimus a filiis eorum, generationi alterae narrantes laudes Domini et virtutis eius et mirabilia eius, quae fecit" (PS. 78, Nova Vulgata, Bibliorum Sacrorum editio, 1979, versus 34) Qui Basilicam illam Sancti Andreae ingressus commoratur in tertia aedicula magna dextera, quae iam aedicula "Sanguinis Christi" appellata est, posteaque aedicula "Boschetti", italico nomine, fortunate in mantuanam historiam incurrit ad religionem attinentem. Hic enim est urna Sancti Longini; in parietibus dextro et sinistro, inter se oppositis, extant opera tectoria eximia: alterum opus Christi supplicium crucis effingit, cuius cruoris ab angelis calicibus colligitur; alterum eiusdem Pretiosissimi Cruoris inventionem effingit, tamquam, ut ita dicamus, illud "Sacrum Graal", mantuanum scilicet. Sub altari autem aediculae stat sepulcrum beati Adalberti. Tradunt Sanctum Longinum Evangelium, id est laetum nuntium, primum praedicavisse; postea, Sanguine Christi pretiosissimo invento (anno Domini octingentesimo quarto, 804), regio mantuana a pontifice facta est "diocesis" quae suo iure utitur cum episcopo suo; secunda inventione facta eiusdem Sanguinis (anno Domini millesimo duodequadragesimo, 1048), Urbs Mantua fit caput domus Canossae principatus; denique, Gonzaga domo dominante, exaltatio reliquiae pretiosissimae Sanguinis Christi magis magisque augetur atque Sancti Andreae basilica aedificata et consecrata est, quae, nunc etiam splendidissima, custodit et servat Sanguinis Christi reliquiam, tamquam theca, qua"nulla est capacior, perennior, dignior, laetior", ut scripsit Leon Battista Alberti ad marchionem Ludovicum Secundum Gonzagae domus. E quo tempore, nummi, signa, documenta, sive ex aula principis emissa sive ex episcopali Curia (etiam hodie, ex hac administratione) ferunt impressam imaginem Sacrorum Vasorum et eorum inventionem. Roberto Tognoli |
|
|
Societatis Palatio Ducali Mantuae Tutando et Conservando |
||
|
Opus perfectum Studio atque Diligentia Scholastici Istituti quod ITIS "E. Fermi"Appellatur in urbe Mantua |